Rozmiar: 15909 bajtów

1312. Juni 26. Ober-Glogau.

Claviger, Vogt und Schöppen bezeugen einen Vergleich zwischen dem Stift und Peter dem Lahmen über die Schölzerei in Kramelau.

Noverint universi presentem paginam inspecturi, Quod Nos . . Petrus claviger in Glogouia, Arnoldus advocatus, Cunmannus, Cristanus albus, Henricus de Reps, Siffridus, Petrus Glacconis, Petrus Dipoldi, et Heinnuscho Sidilmanni, sabini ibidem, Presentium in tenore proplutemur, ac testimonium probabile perhibemus, Quod venientes coram nobis in iudicio bannito dominus prepositus Domus dei et Petrus Claudus quondam scultetus in Cromolowicz concordaverunt amicabiliter super omnibus causis que pro eadem scultecia inter ipsos vertebantur Tali adiecta condicione quod ipse dominus prepositus eidem Petro claudo et omnibus suis posteris unius mansi quem in eadem villa possidet, dedit perpetue libertatem de omnibus serviciis que abinde domino preposito vel ad Claustrum deberent provenire. Quin eciam dominus prepositus eidem Petro et suis posteris dedit ortum liberum situm in fine ville Cuius latitudo continet Triginta virgas, Longitudo vero eius continet virgas Sexaginta. Insuper sibi dare promisit Tres mensuras siliginis, et in festo beati Michaelis post datam presentium proxime venturo Marcam et dimidiam regalium grossorum. Dictus vero Petrus claudus promisit cessare ab omni inpeticione quam ipse et sui posteri habere possent pro dicta scultecia erga dictum dominum prepositum et erga totum conventum claustri prelibati. In cuius rei testimonium presentem dedimus litteram nostrorum sigillorum robore communitam. Actum et datum anno domini M°. C°C°C°. XII°. In die beati Johannis et Pauli Martirum Beatorum.

Anhangend + S. IVDICIS. CVRIE. OPOL. (undeutliches Wappen) und + S. CI.......GLOGOVIE. SVPE..... (Wappen mit drei Weinmessern).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów